| [00:00.000] |
作曲 : Ozseb Aron Toth |
| [00:00.00] |
Systema: dactylicus hexameter |
| [00:22.00] |
Omnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc |
| [00:27.00] |
hūe venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs |
| [00:33.00] |
spīritus ēque ferīs hūmāna in corpora trānsit |
| [00:38.00] |
inque ferās noster, nec tempore dēperit ūllō, |
| [00:43.50] |
utque novīs facilis signātur cēra figūrīs |
| [00:49.00] |
nec manet ut fuerat nec fōrmas servat eandem, |
| [00:54.50] |
sed tamen ipsa eadem est, animam sīc semper eandem |
| [01:00.00] |
esse, sed in variās doceō migrāre figūrās. |
| [01:06.00] |
Ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris, |
| [01:11.00] |
parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā |
| [01:17.00] |
exturbāre animās, nec sanguine sanguis alātur! |
| [01:28.00] |
Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs |
| [01:33.50] |
vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe. |
| [01:39.00] |
Cūncta fluunt, omnisque vagāns fōrmātur imāgō; |
| [01:44.50] |
ipsa quoque adsiduō lābuntur tempora mōtū, |
| [01:50.00] |
nōn secus ac flūmen; neque enim cōnsistere flūmen |
| [01:56.00] |
nec levis hōra potest: sed ut unda inpellitur undā |
| [02:01.50] |
urguēturque prior veniente urguetque priōrem, |
| [02:07.00] |
tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur |
| [02:12.50] |
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, |
| [02:17.50] |
fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur. |